Перевести с: латыни. На: русский. Объём перевода: 185 знаков. Текст: Gigantibus qui vixerunt aetate Noe, similes esse homines cultui carnis suae studentes. Qui dicantur filii Dei; et quo pacto Deus dicatur irasci aut moveri: quare etiam irrationabilibus propter hominis peccatum deletis, Noe gratiam apud Deum invenerit.8Gigantes autem erant in terra in diebus illis. [Gen. VI. 4]. Non poetarum more gigantes illos terrae filios vult videri divinae Scripturae conditor: sed ex angelis et mulieribus generatos asserit, quos hoc appellat vocabulo, volens eorum exprimere corporis magnitudinem. Et consideremus, ne forte gigantum sint similes homines cultui studentes carnis suae, animae autem nullam curam habentes: sicut illi qui de terra secundum poeticam fabulam orti, mole corporis sui freti, feruntur habuisse... contemptum superorum. An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis huius imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes? Itaque in vanum laborant, coelum votis usurpantes superbis, et terrenis operibus incubantes, qui electione inferioris, et contemptu superioris consortii, tamquam voluntariis obnoxii peccatis graviori condemnantur http://monumenta.ch/latein/text.php?tabelle=Ambrosius&rumpfid=Ambrosius,%20De%20Noe%20et%20Arca,%201,%20%20%20%204&nf=1.